Latin
125.2.51 to 125.2.63
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 125.2.51-63
Unproofread scanNot analysed yet
Lex enim prohibere potest, et jubere: afferre medicinam, ut sanetur illud qnod non perinitlit hominem implero Legem, non potest, sed gratia illud facit. Ait enim Apostolus, Condelector enim Legi Dei secundum interiorem hominem. Id est, jam video quia quod reprehendit Lex, malum est; et quod jubet Lex, bonum Cil. Condelector enim Legi Dei secundum interiorem hominem. Video uliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me sub lege peccati. Hoc ex ptena peccati, ex traduce mortis, ex damnatione Adam, repugnat Icgi mentis, et captivat legi peccati, quæ est in membris. Convictus est iste; accepit legem ut convinceretur; vide quid ei profuit quod convictus cst. Audi verba sequentia: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25).