Latin
125.3.34 to 125.3.61
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 125.3.34-61
Unproofread scanNot analysed yet
LXXXI. G). Nam si sic se facerct Filium Dei, quomodo quicumque Ionio potest dici lilius Dei (per gratiam enim Dei dicuntur homines filii Dci), non irascerentur Judæi. Sed quia alio modo illum intelligebant dicere Filium Dei se esse, secundum quod cst, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus crat Verbum (Joan. I, 1); et secundum id quod dicit Apostolus, Qui cum in forma Dei esset, nun rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo (Philipp. II, G): videbant homincm, et irascebantur, quia æqualem se Deo faciebat. Ille autem noverat se æqualem, sed tibi illi non videbant. Quod enim illi vidcbant, crucifigere volebant: quod non vidcbant, ab co judicahan! ur. Quid videbant Judæi? Quod videbant et Apostoli, quando dixit Philippus: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Quid autem non videbant Judæi? Quod nec ipsi Apostoli, quando respondit Dominus: TaUrO tempore vebiscum sum, et non cognovistis me? Qui me videt, videt et Patrem (Joan. xiv, 8, 9). Hoc ergo in illo Judæi quia vidcre non poterant, tanquam hominem superbum ct impium habcbant, æqualem sc facientem Dco. Turbatio erat, turbabatur aqua, Angelus venerat. Dictus cst enim et Dominus magni consilii Angelus (Isai. ix, 6, sec. LXX), qnia nuntius voluntatis Patris. Angelus enim græce, latine nuntius est. Et habes Dominum dicentem annuntiare se nobis regnum cœlorum. Vcnerat ergo ille magni consilii Angelus, sed Dominus omnium Angelorum. Et propter hoc Angelus, quia carnem suscepit: Dominus aulem Augelorum, ex co quod omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 5). Si enim omnia, et Angeli. Et ideo ipse factus non est, quia per ipsum facta sunt omnia. Quod autem fictum est, sine Verbo opcr-antc factum non cst.