# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 125.3.62-95

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 125.3.62 to 125.3.95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/125.3.62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/125.3.62

Caro autcm, quæ facta cst mater Christi, nasci non polit, nisi pcr Verbum, quod de illa postea natum est, crearetur. Requies Dei septimo die. Sex œtates mundi. Quomodo requievit Deus, et semper operatur. Turbabantur crgo Judæi. Quid cst hoc? Utquid ista facit sabbatis? El maxime ad ipsa verba Domini: Pater meus usque nunc operatur, et ego operor. Tuibavit ilos quod carnaliter intelligebant, quia septimo die rquievit Deus ab omnibus operibus suis (Gen. II, 2). Scriptum est enim in Gencsi, et optime scriptum cst, et rationabile quare scriptum est. Illi autem putantes quasi Deum faligatum post omnia requievisse septimo dic, et ideo benedixisse cum, quia ia eo a lassitudine refectus est, non intelligebant stulti, quia qui verbo fecit omnia, fatigari non potuit. Legant, et dicant mihi quomodo posset fatigari Dens dicens: Fiat; et factum est. Hodic si sic faciat homo quomodo fecit Deus, quis fatigatur? Dixit: Fiat lux; et facta est lux. Item, Fiat firmamentum; et factum est (Gen. I, 3, 6, 7): aut si dixit, ct factum non est, fatigatus est. Alio loco breviter: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. XXXII, 9). Qui ergo sic facit, quomodo laborat? Si autem non laborat, quoinodo requiescit? Sed in illo sabbato, ubi requiescere dictum est Deum ab omnibus operibus suis, in rcquie Dei requies nostra significata cst: quia erit sahbatnm hujus sæculi, cum transierint sex atates. Quasi sex dies sæculi transeunt. Unus dies ab Adam usque ad Noe transiit; alius a diluvio usque ad Abraham transiit; tertius ab Abraham usque ad David transiit; quartus a David usque ad transmigrationem Babyloniæ transiit; quintus a transmigratione Babyloniæ usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi. Modo sextus dies agitur. In sexta ætate, in sexto die sumus.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
