# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 125.9.1-33

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 125.9.1 to 125.9.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/125.9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/125.9.1

Quadragenarius numerus in jejunio Moysi, Eliæ et Christi. Quadragesima ante Pascha, Quinquaginta dies post Pascha. Redeamus ergo ad rem. Perfectio justitiæ quadragenario numero demonstratur. Quid est quadragenarium numer'ura implere? Continere sc ab amore hujus sæculi. Continentia a rebus temporalibus, ne perniciose amentur, quasi jejunare est ab isto sæculo. Ideo Dominus quadraginta dicbus jejunavit (Id. IV, 2), et Moyses (Exod. xxxiv, 28), et Elias (III Reg. xix, 8). Qui cigo dedit servis jejunare posse quadraginta diebus, non potuit octoginta vel centum jejunare? Quare noluit amplius qnam dcderat servis, nisi quia in ipso quadragcnario nnmero est mysterium jejunii, continere ab isto sacculo? Quid est hoc dicere? Quod ait Apostolus: Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Ipse ergo implet numerum quadragenarium. Et quid ostendit Dominus? Quia hoc Moyses fecit, hoc Elias, hoc Christus, hoc et Lex, hoe et Prophetæ, hoc et Evangelium docet: nealiud putes esse in Lege, aliud in Prophetis, aliud in Evangelio. Omnes Scripturæ nihil te aliud docent, nisi continentiam ab amore sæculi, ut amor tuus currat in Deum. Figuratur quia hoc docet Lex, quadraginta diebus jejunavit Moyses. Figuratur quia hoc docent Prophetae, quadraginta diebus jejunavit Elias. Figuratur quia hoc docet Evangelium, quadraginta diebus jejunavit Dominus. Ideo et in monte ipsi tres apparuerunt, Dominus in medio, Moyses et Elias a lateribus. Quare? Quia ipsum Evangelium testimonium habet a Lege et Propbetis (Rom. III, 21). Quare autem in quadragenario numero est perfectio justitiae! In Psalterio dictum est: Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decem chordarum psallam tibi (Psal. CXLIII, 9). Quod signilieat deeem præcepta Legis, quam Dominus non venit solvere, sed admplere. Ipsa autem Lex per orbem terrarum, quatuor angulos habere constat, orientem, occidentem, meridianum, et aquitonem, sicut dicit Scriptura.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
