# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 126.12

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/126.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/126.12

ScItus verborum Christi imbutis ante recta fide, perquirendus. Ubi est ergo intentio illa carnalis? Confuudalur, abscondatur, perimatur: loquatur nobis Verbum Dci. Jam pii, jam credentes, jam imbuti lide et comparato aliquo merito intelligentiae, convertamus nos ad ipsuin Verbum, ad fontem luminis, et dicamus simul: Domine, eadem fecit Pater quc In; quia quidquid facit Pater, per te facit. Te: Verbum audivimus iia principio: non vidimus, sed credimus. Ibi consequenter audivimus, quia omnia per tc facta sunt. Omnia ergo qu;c facit Pater, per te facit. Eadem ergo facis qu:e Pater. Quid est quare dicere voluisti, Non potest Filius a se facere quidquam? Video enim æqualitatem quamdam tibi cum Patre, in eo quod audio, Quæcumque Puter facit, hæc cadem Filius facit: agnosco aequalitatem, hic intelligo, hic capio ut possam: Ego et Pater unum A.,. (Joan. x, 50). Quid est, quod non potes facere quidquam, nisi quod videris Patrem facientem? Quid est hoc? CAPUT X. —13. Difficulta intelligendi isthæc verba ex eo quod non intelligatur videre ipsius Verbi. Forte dicat mihi, imo dicat nobis omnibus: Moe enim quod dixi, Acit potest Filius facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: videre meum quomodo iotelligis? videre meum quid est? Sequestra paululum formam servi, quam propter te suscepit. Etenim in iila forma servi Dominus noster oculos et aures habebat in carne, et illa forma humana qualem et nos portamus eadem figura corporis erat, eadem lineamenta membrorum. Caro illa venerat ex Adam: sed non erat ille Adam. Ergo Dominus ambulans sive in terra, sive in mari, sicut ei placuit, sicut voluit, quia quidquid voluit, potuit; inspexit quod voluit: jecit oculos, vi. dit; avertit oculos, et non vidit; a tergo erat qui scquebatur, ante erat qui videretur; oculis corporis quod ante erat, videbat. Divinitatem vcro nihil latebat. Sepone, sepone, inquam, paululum formam servi: formam Dei vide, in qua erat antequam mundus fieret; in qua erat æqualis Patri: per eum hoc accipe et intellige quid tibi ait, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus, esi esse æqualis Deo (Philipp. II, 6). Ibi eum vide, si potcs; ut possis videre quid sit videre ipsius. ln principio erat Verbum. Quomodo videt Vcrbum? Habetne oculos Verbum, an in illo se inveniunt oculi nostri, et oculi non carnales, sed oculi piorum cordium? Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. III, 8).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
