Latin
126.14.32 to 126.14.54
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 126.14.32-54
Unproofread scanNot analysed yet
Simplex enim aliquid est ineflabili simplicitate. Non quemadmodum homo, aliud est homo, aliud videre hominis. Nam aliquando exstinguitur quod est videre hominis, et manct homo. Hoc est quod dicebam dict'trum me aliquid, quod non possent omnes intelligere: etiain Dominus faciat, ut aliqui intellexerint. Fratres mci, ad hoc exhortatur, ut videamus, videre Verbi ultra vires nostras esse; quia parvæ; sunt, natriantur, perficiantur. Unde? Mandatis. Quibus mandalis Qui diligil me, mandata mea custodit. Quae mandata? Jam enim crescere volumus, jam roborari, jam perfici, ut videamus videre Verbi. Dic jam, Domine, quæ mandata? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Hanc ergo, fratres, charitatcm de ubertate fontis hauriamus, istam capiamus, in ea nutriamur. Cape per quod sis capax. Charitas te gignat, charitas nutriat, charitas perficiat, charitas roboret; ut videas videre Verbi, non aliud esse Verbum, et aliud videre ipsius; sed ipsum quod est videre Verbi, hoc esse Verbum: et cito forte intelliges, quia illud qnod dictum est: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; taleest, ac si diccret, Non esset Filiits, nisi de Patre nasceretur. Sufficiat, fratres; novi id me dixisse, quod cogitatum forte aperiatur multis, saepe verbis dicium forte obscuretur (b)