Latin
126.2.1 to 126.2.33
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 126.2.1-33
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —I. Fidcs intellectum præcedere debet. Arcana et secreta regni Dei prius quaerunt credentes, quo faciant intelligentes. Fides enim gradus est intelligendi: intellectus autem meritum fidei. Aperte hoc propheta dicit omnIbus prapropere et præpostere intelligentiam requirentibus,. et fidem negligentibus. Ait enim: Nisi credideritis, non intelligetis (lsai. VII, 9, sec. LXX). llabeL ergo ct fides ipsa quoddam lumen suum in Scripturis, in Prophetia, in Evangelio, in apostolicis lectionibus. Omnia enim ista quæ nobis ad tempus recitantur, lucernae sunt in obscuro loco, ut nutriamur ad diem. Dicit apostolus Petrus: Habemus certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes tanquam lucernæ in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I, 19). Perversum eat credere nolle nisi quod videas. Videtis ergo, fratres, quantum sint perversi et properando vitiosi, qui tanquam immaturi conceptus aute ortum quærunt abortum; qui nobis dicunt, Quid me jubes credere quod non video? Videam aliquid, ut credam. Jubes credere, dum non videam: ego vidcre volo, et videndo credere, uon audiendo. Dicat propheta: Nisi credideritis, non intelligetis. Ascendere vis, cl gradus oblivisceris. Utique perverse. homo, si jam tibi possem ostendere quod videres, uon hortarer ut crederes. CAPUT II. —3. Ex creaturis quæ videntur, assurgendum ad Creatorem qui non videlur. Figo fides est, sicut alibi definitum est, sperantium substantia, conviclio rerum quæ non videntur (llebr. XI, 1). Si non videntur, quomodo convincuntur quia sunt? Unde enim sunt ista quæ vides, nisi ex illo quod non vides? U ique vides aliquid, nl credas aliquid, et ex eo quod vidcs, credas quod non vides. Nc sis ingratus ci qui te fecit videre, unde possis credere quod nondum potes videre. Dedit tibi Deus oculos in corpore, rationem in corde; excita rationem cordis, erige interiorem habitatorem interiorum oculorum tuorum, assumat fenestras suas, inspiciat creaturam Dei.