# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 126.7.80-109

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 126.7.80 to 126.7.109. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/126.7.80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/126.7.80

Audis quidem humana verba pcr hominem, per Evangelistam, per Evangelium audis humana verba, sicut homo: sed de Verbo Dei audis, ut humana audias, divina cognoscas. Exagitavit Magister, ut erudirct; seminavit quæstionem, ut moveret intentionem. Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Consequens erat quod diceret, Quæcumque enim Pater facit, talia facit Filius. Non hoc ait; sed, Quæcumque Puter facit, hæc eadem et Filius facit. Non alia Pater facit, alia Filius facit: quia omnia quæ Patcr facit, per Filium facit. Suscitavit Lazarum Filius (Joan. XI), numquid Pater eum non suscitavit? Illuminavit Filius cæcum (Id. IX), numquid Pater nov illuminavit? Pater per FiMum in Spiritu sancto. Trinitas est: sed una operatio, una niajestas, una aeternitas, una coæternitas, et opera eadem Trinitatis. Nou alius homines creat Pater, alios Filius, alios Spiritus sanctus: unum eumdemque hominem et Pater et Filius et Spiritus sanctus creat; et Pater ct Filius et Spirilus sanctus unus Deus creat CAPUT IX. — i I. Trinitas personarum et unitas divinitatis. Attendis pluralitatem personarum, sed unitatem divinitatis agnosce. Propter pluralitalem enim personarum dictum est, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Non ait, Faciam hominem, et alende cum facio, ut possis et tu alterum facere. Faciamus, inquit; pluralitatem audio: ad imaginem nostram; itcm pluralitatem audio. Uhi ergo singularitas divinitatis? Lege sequentia: Et fecit Deus hominem (Gen. 1, 26, 27). Dicitur, Faciamus hominem; et non dicitur, Fecerunt dii hominem. Intelligitur unitas in co qnod dictum est, Fecit Deus hominem.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
