Latin
127.12.68 to 127.12.90
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 127.12.68-90
Unproofread scanNot analysed yet
non de homine dicitur. Magna res est qua; fiet, et incredibilis res est quæ fiet. Sed non sit incredibilis, quia vide qui facit. Ille dicitur quod siscitabit te, qui creavit te. Non eras, et es; et factus, non eris? Absit, ne credas. Mirabilius aliquid fecit Detis, quando fecit quod non erat: et tamen fcciL quod non erat; et non creditur reparaturus quod erat, ab cis ipsis quos fecit quod non crant? Hoc est quod rcpendimus Deo, qui non eramus, et facti sumus? Hoc illi rependimus, ut eum resuscitare quod fecit non posse credamus? Hæc est merces quam illi reddit creatura sua? Ideo te feci, dicit tibi Deus, o homo, antequam esses, ut non mihi credas faturum te esse quod eras, qni potuisti esse quod non eras? Sed ccce, inquit, in scpulcru quod video, favilla cst, cinis cst, ossa sunt: cthoc itcm accipiet vitam, cutem, pulpas, carnem, et resurget? quid, favilla ista, ossa ista, quæ video in sepulcro? Vel in sepulcro vides favillam, vides ossa: in utero matris tuæ nihil erat. Hoc vides, vel favilla sunt, vel ossa sunt: tu antequam esses, nec favilla erat, nec ossi crant; ct tamcn factus es, cum omnino non esses: et non credis quia ossa ista (quoquo modo suut, qualiacumque sunt, sunt tamen) recipient formam quam habebant, cum tu acceperis qujd non habebas? Crede: quia si credideris hoc, tunc suscitabitur anima tua. Et si suscitabitur anima tua nunc; Veniet hora, et nunc est 1: tune bono luo resurget caro tua, quando veniet hora, ut omnes qui sunt in monumentis, audiant vocem ejus, ct prodeant. Non enim quia audis ct prodis, jam gauderc debes: audi quod sequitur, Qni bona egerunt, in resurrectionem vitæ;