# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 127.5.1-17

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 127.5.1 to 127.5.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/127.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/127.5.1

CAPUT PRIMUM. — 1. Spes Christianorum de iis est qua non videntur. Apta similitudo. Stes nostra, fratres, non de isto tempore, neque de hoc mundo est, neque in ea felicitate qua excæcantur homines qui obliviscuntur Deum. Hoc nosse primitus et christiano corde tenere debemus, noa ad præsentis temporis bona nos factos esse christianos; sed ad nescio quid aliud, quod Deus jam promittit, et homo nondum capit. f)e hoc enim hono dictum est, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nee in cor hominis ascendit, quæ praparavit Deus diligentibus se. Ergo quia hec bonum tam magnum, tam præclarum, tam ineffabile, non invenit hominem perceptorem, tenuit Deum promissorem. Nunc enim quod ei promissum est, homo cxcus corde I non percipit: nee ci potest ostendi in præsenti, quid ipse cui promittitur sit futurus. Quia et infans natus si posset verba loquentis iutelligere, cum ipse loqui non posset, nec ambularc, nec aliquid agere, sed sicut cum videmus infirmum, jacentem, indigum opis alienae, tantummodo intelligcre posset eum qui sibi loqueretur, ct diccret ci, Ecce sicut vides me ambulantem, opcrantem, loquentem, post paucos annos talis cris: attendens sc et illum, quamvis quod promitteretur, videret; tamen suam considerans infirmitatem, non crederet, et videret tamen quod promittebatur. Nobis autem tanquam infantibus in hac carne attIc infirmitate jacentibus, et magnum est quod promittitur, et non vidctur: et erigitur fides qua credimus quod non videmus, ut mereamur videre quod credimus. Quicumque irridet hanc fidem a, ut: ideo putct non sibi esse credendum, quia nun vidct; quando venerit quod non credebat, erubescit; confusus separatur, separatus damnatur. Qui autem crediderit, segregaturad dexteram, et stabit cum magna fiducia et lætitia inter illos quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
