# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 127.5.132-149

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 127.5.132 to 127.5.149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/127.5.132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/127.5.132

v, 6 et 7). Venturi sumus ad speciem, quæ nobis sic promittitur ier Joannem in Epistola cjus: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Iulii Dei sumus jam per gralinm, per fidem, per sacramentum, per sanguincm Christi, por redemptionem Salvatoris: Filii Dei sumus, ct nondum apparuit, quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, ei similes erimus; quoniam videbimus eum sicuti eat (I Juan. 111, 2). CAPUT V. — 6. Deus cibus mentis beatæ. Ecce ad quid nutrimur capiendum, ecce ad quid nutrimur percipiendum, comedendum: ut tamen quod comeditur non minuatur, et qui comcdit vcgetctur. Nam modo cibus vcgetal comedendo; sed minuitur cibus qui comeditur. quando autcm cœperimus comedere justitiam, comedere sapientiam, comedere illum immortalem cibum; et nos vegetamur, et cibus ille non minuitur. Si enim novit oculus pasci luce, nec tamen minuit lucem: non enim minor erit Jux, quia videtur a pluribus; plurium oculos pascit, et tamen tanta est quanta erat; et illi pascuntur, et illa non minuitur: si Deus dedit hoc luci, quam fecit ad oculos carnis, quid est ipse lux I ad oculos cordis? Si ergo laudaretur libi aliquis cibus magnus, quem pransurus esses, parares ventrem: laudatur tibi Deus, para mentem.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
