Latin
127.5.47 to 127.5.74
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 127.5.47-74
Unproofread scanNot analysed yet
Quid sil œterna vila, et quanti emenda. Prelium vitæ æternæ. V ita æterna verbis hominis non dicitur. Huc solum ergo nobis promitti potest, ut dulcescat nobis utcumque munus Dei, ex hoc quod habemus modo: quia de munere ipsius habemus ut vivamus, ut salvi simus. Ponamus ergo nobis ante oculos talem vitain, cum promittitur aeterna, ut removeamus ab illa quidquid hic molestum patimur. Facilius enim invenimus quid ibi non sit, quam quid ibi sit. Ecce hic vivimus, vivemus et ibi. Salvi sumus quando hic non ægrotamus, neque aliquid dolet in corpore: salvi crimus ct ibi. Et qnando nobis bene est in hac vita, nullas pocnas patimur: nullas patiemur et ibi. Pone ergo hic hominem viventem, salvum, nullas paenas patientem: si ei donaret quisquam ut semper sic esset, et hoc bonum non desineret1, quantum gauderet? quantum extolleretur? quomodo se non caperet lætitia sine pcena, sine cruciatu, sine fine vitae? Si hoc solum nobis promitteret Deus, quod dixi, qnod modo, quibus potui, verbis descripsi et commendavi; quanti crat emendum, si venale esset, quantum dandum erat, ut emcrelur? CAPUT III. —Sufficeret quidquid haberes, etiam si totum mundum possideres. Et tamen venale est: cme si vis. Nee multum exæstues de re magna propter pretii magnitudinem. Tantum valet, quamum habes. Ad aliquid- ergo magnum et pretiosum comparandum parares aurum, vel argentum, vel pecuniam, Tel fructus aliquos pecorum aut frugum, qui in tua possessione nascerentur, ut emeres nescio quid hoc magnum et præclarum, quo viveres in hac terra felix. Et hoc eme, si vis. Noli quærere quid habeas, sed qualis sis. Res ista te valet. Tantum valet, quantùm es tu. Tc da, et habebis illam. Quid turbaris? quid exæstuas? Numquid quæsiturus es te, aut empturus es te?