# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 127.5.75-100

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 127.5.75 to 127.5.100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/127.5.75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/127.5.75

Ecce tu qui es, qualis cst da te illi rei, et habebis iilam. Sed malus sum, inquies, et forte me non accipit. Dando te illi, bonus eris. Ut huic fidei promissionique te des, hoc est bonum essc. Cum autem bonus fueris, pretium ipsius rei cris, ct habebis, non quod dixi solum, salulcm, incolumitatem, vitam, et sinc fine vitam; non hoc solum habebis, adhuc alia tullo. Non ibi erit lassari et dormire: non ibi crit esurirc et sitire: non ibi erit crescere et senescere; quia nec nasci erit, ubi integri numeri manent. Numerus qui csi, ipse est; ncc opus est ut augeatur, quia non ibi fit ut minuatur. Ecce quanta tuli, et nondum dixi quid ibi erit. Ecce jain vita est, jam incolumitas est, jam nulla poena, nulla fames, nulla sitis, nullus. defectus, nihil horum; ct tamen nondum dixi quod oculus non vidil, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Si enim dixi, falsum est quod scriptum est, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Unde enim ascenderet in cor meum, nt dicerem quod in cur hominis non ascendit? Creditur, et non videtur: non solum non videtur, sed nee dicitur. Quomodo ergo creditur, si non dicitur? Quis credit quod non audit? Si autem audit ut credai, dicitur: si dicitur, cogitatur: si cogitatur et dicitur, et in auribus hominum intrat. Et quia non diccretur nisi cogitaretur, et in cor hominis ascendit. Jain ecce ibta quæstio tantae rei conturbat nos, ut non possimus verbis explicare quæstionem. Quis explicat rem? CAPUT IV.— A. Filius semper genitus a Patre. Attendamus itaque Evangelium, modo Dominus loquebatur, et faciamus quod ipse dixit: Qui credit in me, inquit, transitum facit a morte in vitam, et in judicium non venit.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
