# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 127.9.1-25

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 127.9.1 to 127.9.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/127.9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/127.9.1

Incarnationis Filii Dei causa et ratio. Filius Dei in scipso vita. Quomodo mortuus sit. Cum dixisset, Amen dico vobis, quia veniet hora, et nunc est, quando mortui, id est, infideles, audient vocem Filii Dei, id est, Evangelium; et qui audierint, id cst, qui obedicrint, vivent, id est, justificabuntur, ct infideles jam non erunt: cum ergo hoc dixisset, quoniam vidildoccudos nos esse et de resurectione carnis, t:on sic. relinquendos, sccutus cst ct ait, Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso. Hoc ad suscitandas mentes, hic ad vivificandas mentes. Dcindc adjecit, Et potestatem dedit ei et judicium facere, quoniam filius hominis est. Iste Filius Dei, filius hominis est. Etenim si Filius Dci. Filius Dei mancrel, et filius hominis non fieret, filios hominum non liberaret. Ipse qui fecerat hominem, factus est qnod Cecil, De periret quod fecit. Sic autcni factus cst homo, ut maueret Filius Dei. Factus est enim homo suscipiendo quod non erat, non perdendo quod erat: manens Deus, factus cst homo. Accepit te, non consumptus est in te. Talis ergo ad nos vcnit, Filius Dei filius hominis, faciens et factus, creator et creatus; creator matris, creatus ex matre: talis ad nos venit. Secundum id quod Filius Dci cst. ait, Veniet hora, et nunc cst, quando mortui audient vocem Filii Dei. Non dixit, Filii hominis: veritatem cnim commendabat, in qua aqualis est Patri. Et qni audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habere in semetipso: non participando, sed in semetipso. Nos enim non habemus vitam in no! is ipsis, sed in Deo nostro. Ille autem Paler vitam in semetipso habet: et talem genuit Filium, qai haberet vitam in semetipso;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
