# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 127.9.26-56

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 127.9.26 to 127.9.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/127.9.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/127.9.26

non. Geret vitæ particeps, sed ipse vita esset, cujus nos vitæ participes essemus: plane ut haberet vitam in semetipso, ct esset ipse vita. Ut autem fieret filius hominis, a nobis accepit. Filius Opi. in semctipso; filius hominis ut esset, a nobis accepit. De suo Filius Dei, de nostro filius hominis. Quod minus est, a nobis ':accepit: quod plus est, nobis dedit. Nam at mortuus est ex illo quod lilius hominis est, non secundum illud quod Fiius Dei. Mortuus est tamcn Filius Dei: sed secundum carnem mortuus, non secundum Verbum quod caro factum cst, ct habitavit in nobis (Joan. I, 14), Ergo quod est mortuus, de nostro mortuus est: quod vivimus, de ipsius vivimus. Nec ille potuit mori de suo, nee nos vivere de nostro. Hoc ergo tanquam Deus, tanquam unigenitus, tanquam generami æqualis, commendavit nobis Dominus Jesus, quod si audierimus vivemus. CAPUT VII.— 10. Christus judex in forma servi. Sed et potestatem, inquit, dedit ei et judiciam. facere, quoniam filius hominis est. Ergo ad judicium illa forma ventura est. Forma hominis ventura est ad judicium: idco ait, Potestatem dedit ei et judicium facere, quoniam filius hominis cst. Judex hic crit Filius bominis; forma iila hic judicabit quæ judicata est. Audile, et intelligiic: jam hoc propheta dixerat, Videbunt in quem pupugerunt (Zuch. XII, 10; Joan. XIX, 37).Ipsam Ipsam formam videbunt, quam lancea percusserunt. Sedebit judex, qui stetit sub judice. Damnabit veros reos, qui factus cst falsus reus. Ipse veniet, forma ilia veniet. Hoc et in Evangelio habcs: cum ante oculos discipulorum suorum irct in coelum, stabant illi et attendebant, et soluit vox angelica, Viri Galilai, quid statis? etc. Ilic Jesus sic veniet, quomodo eum videtis euntem in ca lum (Act.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
