# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 129.4.1-26

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 129.4.1 to 129.4.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/129.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/129.4.1

CAPUT PRIMUM. — i. Evangelicæ lectionis expositio. Ad evangelicam lectionem, quæ recens sonuit in auribus nostris, advertat Charitas vestra, dum pauca loquimur quæ Dominus donat. Ad Judæos Dominus loquchatur Jesus, et dicebat eis: Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam æternam hubere; ipsæ testimonium perhibent de me. Dcinde pos! paululum: Ego, inquit, veni in nomine Patris mei, et non accepistis me: si alius νenerit in nomine suo, illum accipietis. Deinde post paululum: Quomodo potestis mihi credere, gloriam ab invicem exspectantes, ct gloriam quæ a Dro solo est, non quarentes? Ad extremum ait: Nou ego νοs accuso apud Patrem: est qui νοs accusat Moyses, in quem vos speratis. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. Cum autem verbis illius non creditis, quomodo potestis mihi credere? Ad hæc proposita nohis divinitus, ex ore Lectoris, sed ministerio Salvatoris, audite pauca non numeranda, sed appendenda. CAPUT II. — 2. Christi verba ud discipulos, ad nos pariter spectant. Nam ista omnia facile est intelligere de Judæis. Sed cavendum est, ne cum illos nimis attendimus, a nobis oculos auferamus. Discipulis enim suis Dominus loquebatur: et utique quod illis loquebatur, ct nobis posteris loquebtur. Neque enim ad illos solos I pertinet quod ait, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi (Matth. XXVIII, 20): sed ad omnes eliam postea futuros Christianos, et usque in finem sæculi proventuros. Loquens ergo illis att, Cavete a fermento Pharisæorum. Tunc putaverint ideo Dominum dixisse hoc, quia panes non tulerant: non intellexerunt, quia Caνete a fermento Pharisæorum, hoc dictum est, Cavete a doctrina Pharisæorum (Id. XVI, 6-12). Quae fuit doctrina Pharisæorum nisi quam modo audisiis? Gloriam ab invicem quærentes, (gloriam ab inνιcem exspectantes, et gloriam quæ a solo Deo est, non quærentes.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
