# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 129.4.27-57

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 129.4.27 to 129.4.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/129.4.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/129.4.27

De his apostolus Paulus ita dicit: Testimonium eis perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Zelum, inquit, Dei Jubent: novi, scio, apud illos fui, talis fui. Zelum Dei habent sed non secundum scientiam? Quid est hoc, Apostole, non secundum scientiam? Expone nobis quant commendes scientiam, quam doleas in illis non esse, et in nobis velis esse. Secutus adjunxit, et quod clausum posuerat, aperui!. Quid est, Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam? Ignorantes enim Dei justitium, et suam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti (Rom. x, 2, 5). Ignorare ergo Dei justitiam et suam velle constituere, hoc est, gloriam ab invicem exspectare et gloriam quæ a solo Deo cst non requirere, hoc est fermentum Pharisæoru;n. Ab hoc cavere Dominus jubet. Si servis jubet, et Dominus jubet, caveamus; nc audiamus, Utquid mihi dicitis, Domine, Domine, et non facitis quæ dico (Luc. VI, 46)? CAPUT III. — 3. Judæorum infidelitus. Relinquamus ergo paulurum Judaeos, quibus Dominus tunc loquebatur. Foris sunt, audire nos nolunt. Ipsum Evangelium oderunt, falsa testimonia in Dominum procuraverunt, ut damnarent vivum: alia testimonia emerunt pecunia contra mortuum. Quando eis dicimus, Credite in Jesum, respondent nobis, In hominem mortuum credituri sumus? Cum autcm addimus, Sed resurrexit, respondent, Absit; discipuli ejus furati sunt cum de sepulcro. Amant falsitatem Judæi emptores1, et contemnunt veritatem Domini Redemptoris. Quod loqueris, Judæe, parentes tui pecunia emerunt; ct hoc in te remansit, quod emerunt. Attende potius eum qui emit te, non qui mendacium emit tibi. Verba Christi in Judæos, Ecclesiæ conveniunt in Donatistas. Sed istos, ut diximus, rellnquamus: istos attendamus fratres nostros, cum quibus agimus. Nam Christus caput est et corpus. Caput in cœlo es!, corpus in terra est: caput Dominus est, corpus Ecclesia ejus.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
