# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 129.9

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 129. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/129.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/129.9

Donatistas nec Moysi, nec Christo credunt νel resurgenti. Donatistæ in Christum injurii. Dicat ergo ct novissimum illud Ecclesia, Si crederetis Moysi, crederetia et mihi; de me enim ille scripsit: quia corpus sum ejus, de quo scripsit. Et de Ecclesia Moyses scripsit. Nam Moysi verba dixi, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Moyses boc in primo libro scripsit. Si crederetis Moysi, crederetis et Christo. Quia Moysi verba contemnitis, necesse est ut Christi verba contemnatis. Habent ibi, inquit, Moysen et Prophetas, audiant iillos. Non, pater Abraham; aed si quis a mortuis vEnerit, ipsum audient. Et ille: Si Moysen et Prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent (Luc. xvi, 29-31). Hoc de Judseis dictum est: ergo non dictum de hæreticis? CAPUT VIII. — A mortuis resurrexerat qui diccbat, Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die. Hoc credo. Credo, inquit. Credis? Quare non credis quod sequitur? Quia credis, Oportebat Christum pal;, et resurgere a mortuis tertia die; hoc dictum est de caNite: crede et quod sequitur de Ecclesia, Prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes. Quare credis de capite, et non credis de corpore? Quid libi fecit Ecclesia, ut eam velis quodam modo decollare? Tollere viS Ecclesiæ caput, et capiti credere, corpus rclinquere, quasi exanime corpus. Sine causa capiti, quasi famulus devotus blandiris. Qui decollare vult, et caput et corpus conatur occidere. Erubescunt negare Christum, et non erubescunt negare verba Christi. Christum nec nos vidimus oculis, nec vos. Judæi viderunt, et occiderunt. Nos non vidimus, et credimus: verba ipsius nobiscum sunt. Comparate vos Judæis: illi contempserunt pendentem in ligno, vos comtemnitis sedentem in caelo: illis suggerentibus stetit titulus Christi, vobis stantibus deletur Baptismus Christi. Sed quid restat, fratres, nisi oremus et pro superbis, oremus et pro elatis, qui se sic extollunt? Dicamus pro illis Deo, Cognoscant quia tibi nomen Dominus: et non homines, sed tusolus altissimus super omnem terram (Psal. LXXXII, 19). Conversi ad Dominum, etc.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
