Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De verbis Evangelii Lucae, cap. VII, 36 50, Et ecce mulier quoe erat in civitat…
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 13-2
Unproofread scanNot analysed yet
CARUT XIII. —15. Mundatio in Baptisme non ex ministrorum meritis, sed ex Dei gratia. Secura ergo quaelibet anima a multa nequitia per dominicam gratinm liberanda, tanquam immunda prostitutione mundanda in Ecclesia, credat, accedat ad pedes Domini, quaerat vestigia Donnini, confiteatur lacrymas fundens, tergat capillis suis. Pedes Domini, prædicatores Evangelii. Capilli mulieris, superfluæ possessiones. Tergat capitlis, tergat prorsus, operctur misericordiam: et cum terserit, osculetur; accipiat pacem, ut habeat charitatem. Accessit ad talem, baptizata est a tali, qualis, erat apostolus Paulus: audiat ab illo, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. iv, 16). Baptizata est autem ab alio aliquo sua quærente, non quæ Jesu Christi (Philipp. II, 21): audiat a Domino, Quae dicunt, facite; qum autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Secura sit et in illo, sive in bonum evangelistam incurrat, sive in eum qui quod dicit non facit. A Domino enim secura audit, Vade, mulier; fides tua te salvam fecit.