# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 13-3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De verbis Apostoli, Rom. VII, 5 13, Cum essemus in carne, passiones peccatorum …. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13-3

Idem tractatur argumentum. Quod ergo bonum est, mihi factum eat mors? Absit. Quia bonum non cst mors. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum operatum eat mihi mortem. Mors non est lex, sed peccatum est mors. Jamdudum autem dixerat. Sine lege peccatum mortuum est. Ubi vos admonueram, quia mortuum est, dixit, absconditum latet, non apparet. Modo videte quam vere ita dictum sit: Peccatum, inquit, ut appareat peccatum. Non dixit, Ut sit; quia erat et quando non apparebat. Peccatum ut appareut peccatum. Quid est, ut appareat peccatum? Quia concupiscentium nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Non ait, Concupiscentiam non habebam; sed, concupiscentiam nesciebam Sic etiam hic non ail, Ut sit peccatum; sed, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum eat mortem. Quam mortem? Ut fial supra modum peccator aut peccatuni per mandatum. Attende, supra, modum peccator. Quare supra modum? Quia jam et prævaricatio. Ubi enim lex non est, nee prœvaricatio (Rom. IV, 15). CAPUT X I. —14. Peccatum ex primo homine tractum. Videte crgo, fratres, videte, gcnus humanum a pri:na illius primi hominismorte fluxisse. Etcnim peccatum a primo homine intravit in hunc mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit (Id. v, 12). Pertransiit, verbum attendite, quod audistis: considerate, videte quid est, pertransiit. Pertransiit: inde est et parvulus reus; peccaturo nondum fecit, sed traxit. Etenim illud peccatum non in fonte mansit, sed pertransiit: non in illum aut illum, sed in omnes homines pertransiit. Genuit peccatores morti obnoxios primus peccator, primus prævaricator. Venit ad sanandos de virgine Salvator. Quia ad te non qua venisti, venit: non enim ille de concupiscentia maris et feminæ, non de illo vinculo concupiscentiæ. Spiritus, inquit, sanctus superveniet in te. Dictum est hoc virgini, dictum est fide ferventi, non concupiscentia carnis æstuanti: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit libi (Luc. I, 55). Quæ tale obumbraculum haberet, quando ardore libidinis æestuaret? Quia ergo non qua venisti ad le venit, liberat te. Ubi te invenit? Venumdatum sub peccato, jacentem in morte primi hominis, trahentem peccalum primi hominis, habentem reatum antequam habere posses arbitrium. Ecce ubi te invenit, quando parvulum invenit. Sed parvuli ætatem excessisti: ecce crevisti, primo peccato multa addidisti; legem accepisti, prævaricator exstitisti. Sed noli esse sollicitus: Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom, v, 20). Conversi ad Dominum, ctc.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
