# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 13.1-28

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 13.1 to 13.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13.1

i. Prius in fundamento posita rerum gestarum firmitate, significantiam debemus inquirere; ne subtracto fundamento, in aere velle xd ficare videamur. Sed ad plagas decem non pertinet quod primum factum est signi causa, ut virga in serpentem converteretur. Aditus enim ipse erat ad Pharaonem, quo commendabatur Moyses educturus ex Ægypto populum Dei: nondum autem contumaces feriebantur, sed divino signo jam terrebantur. Virga signHicat regnum Dei: idemque regnum Dei esse utique populum Dei. Serpens autem tempus mortalitatis hujus; mors enim serpente propinata est. Tanquam ergo cadentes de manu Domini in terram, mortales effecti sunt: uude projecta virga ex manu serpens effecta est. Fecerunt et magi Pharaonis similiter; virgis eorum projectis serpentes facti sunt: sed prius serpens Moysi, id est, virga Moysi devoravit omnes serpentes magorum (Exod. VII, 10-12). Tunc demum cauda comprehensa, identidem virga facta cst, et regnum remeavit ad manum. Sunt ergo virgc magorum populi impiorum victi Christi nomine; cum in ejus corpus transferuntur, tanquam a serpente Moysi devorantur: donee rcdeat regnum Dei ad manum Dei, sed in fine mortalis sæculi, quod significat cauda serpentis, magnum signum fiat. Audistis quæ debeatis desiderare: audite quæ debeatis vitare. CAPUT PRIMUM. 2.—Primum præceptum in Lege de colendo uno Deo, Non erunt, inquit, tibi dii alii præter me (Id. XX, 3). Prima plaga Ægyptiorum, aqua conversa in sanguinem (I d. VII, 20). Compara primum præceptum primae plagæ; Deum unum ex quo sunt omnia, in similitudine intellige aquæ, ex qua generantur omnia. Quo autcm pertinet sanguis, nisi ad carnem mortalem? Quid eSI ergo conversio aquæin sanguinem, nisi quia obscuratum eat insipiens cor eorum? Dicentes enim se esse sapientes, stulti farti sunt: et commutaverunt gloriam incorruplibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis ( RoM. i, 21-23 ). Gloria incorruptibilis Dei sicut aqua, similitudo imaginis corruptibilis hominis sicut sanguis.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
