# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 13.117-146

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 13.117 to 13.146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13.117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13.117

Tibi dominationem rationis Creator dedit; tibi præcepta continentiæ, tanquam in bestias inferiores lora, concessit. Tenes tu quod pecus non potest; et ideo speras tu quod pecus non potest. Laboras aliquantum in continendo, non laborat pecus: sed gaudebis semper in æternitate ad quam non pervenit pecus. Si opus fatigat, merces consoletur: et ipsa enim patientia est interiorcm motum frenare, et quod habes commune cum pecore, non tanquam pecus in omnia laxare. Quod si contempseris te, et in te imaginem Dei 1 in qua fecit te, neglexeris, victus cupiditate insinuatarum rerum, tanquam amisso homine eris pecus; non quasi cdnversus in naturam pecoris, sed in hominis forma habens similitudinem pecoris, qui non audis dicentem, Nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum (Psal. xxxi, 9). Sed forte eligis tibi esse pecus, et libera vagari libidine, nulla lege appetitum carnis ad continentiam refrenando. Attende plagam: si pecus esse non limes, saltem mori time '. CAPUT VI. — 7. Sextum praeceptum, Non occides (Exodi xx, 13). Sexta plaga, pustulæ in corpore et vesicae bullientes et scaturientes, et incendia vulnerum ex favilla fornacis (Id. ix, 10). Tales sunt animae homicidales; ardent ira, quia per iram homicidii fraternitas deperiit. Ardent homines ira, ardent ct gratia: sed alius est fervor sanitatis, alius fervor ulceris. Ardentes papulæ per totum concepta homicidia scatent, et sanum non est: fervet, sed non de Spiritu Dei. Nam et qui vult subvenire, fervet; et qui vult occidere, fervet: ille praecepto, iste morbo; i:le bonis operibus, iste saniosis ulceribus. Si possemus vidcre animas homicidarum, plus plangeremus, qua.n putrescentia corpora ulceratorum. CAPUT VII. — 8. Sequitur, Non furaberis (Id. XX, 15), pra'ceptum septimum: et plaga septima, grando in fructibus (Id. ix, 23, 25). Quod contra præceptum subducis, de caelo perdis.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
