# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 13.210-234

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 13.210 to 13.234. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13.210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13.210

Dimissum est milii: hæreditate consecutus sum; testamentum lego. Nihil videtur justius ista voce avaritiæ. Tu laudas quasi jure possidentem: Deus damnat injuste concupiscentem. Vide qualis es, qui optas tc ab aliquo hacredem fieri. Non vis ut habeat hæredes. In hæredibus autem nihil charius primogenito. Proinde in primogenitis tuis punieris, qui concupiscendo res alienas, id quod tibi jure non debebatur, quasi juris umbra perquiris. Et facile est quidem, fratres, corporaliter amittere primogenitos. Moriuntur enim homines, sive ante parentes suos, sive post parentes suos, morituri moriuntur: illud molestum est, ne per hanc occultam et injustam concupiscentiam primogenita cordis tui perdas. Primogcnitus enim in nobis imaginem habet gratiæ Dei, novus natus, prior natus, inter omnes tanquam natos cordis nostri primogenita fides est. Nemo enim bene operatur, nisi fides præcesserit. Omnia opcra tua bona filii tui sunt spirituales, sed inter hos libi primogenita est fides. Quisquis rem alicnam occulte concupiscis; interius fidem perdis. Eris enim primo sine dubio simulator, obsequens non charitatc, sed fraude; veluti amans eum a quo te cupis fieri haeredem, amandocum mori quadris, et ut in re ejus. te videas possessorem, illi invidcs successorem. CAPUT XI. — 12. Eia, fratres, decursis dccem præceptis et decem plagis, comparantes contemptores præceptorum contumaciæ Ægyptiorum, cautos vos fecimus, ut habeatis securi res vestras in præceptis Dei; res vestras, inquam, res vestras interioris arcas vestre, interioris thesauri vestri; res vestras, quas vobis nee fur, nee latro, nec vicinus potens possit auferre; ubi nec linea, nec rubigo metuenda est: cum quibus dives exit et naufragus. Sic enim eritis populus Dei incr iniquos Ægyptios, illis hæc in corde patientibus, vobis autem incolumibus in ipsis interioribus hominibus vestris, donec educatur populus de.Egypto quodam exodo suo;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
