# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 13.5.1-33

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 13.5.1 to 13.5.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13.5.1

CAPUT PRIMUM. — 1. Terram judicare quid. — Erudimini, omnes qui judicatis terram. Terram judicare, est corpus domare. Audiamus Apostolum judicantem terram: Nou sic pugno, inquit, tanquam aerem cædens; sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte aliis prædicans ipse reprobus efficiar ( I Cor. ix, 26 et 27). Audi ergo, terra, judicantem terram; ct judica terram, ne sis terra. Si enim terram judicaveris, cœlum eris, et in te factam gloriam Domini enarrabis. Cæli enim enarrant gloriam Dei ( Psal. XVIII, 2). Si autem terram non judicaveris, terra eris. Si autem terra fueris, ad eum pertinebis cui dictum est, Terram manducabis (Gen. III, 14). Audiant ergo judices terræ: corpus castigent, lihidines frenent, ament sapientiam, vincant concupiscentiam: et ut hoc faciant, erudiantur. CAPUT II. — i. Præsumens de propriis viribus, perit de via justa. Fidendum in Dominum. Inordinate humilis. Hæc est autem summa eruditionis: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Exsulta ei, non tibi: ei a quo es quod es, et quod homo es. et quod justus es; si tamcn jim justus es. Si autem putaveris quod ab illo quidem homo es, a te autem jUstus es; non servis Domino in timore, nee exsultas ei in tremorc, sed tibi in præsumptione. Et quid tibi fiet, nisi quod sequUur? Ne quando irascatur Dominus, etpereatis, inquit, devia justa. Non enim ait, Ne quando irascatur Dominus, et non intretis in viam justam; sed, pereatis de via juata. Jam enim videris tibi justus non rapiendo alienum, non adulterando, non homicidium faciendo, non falsum testimonium adversus proximum dicendo, patrem et matrem honorando, unum Deum colendo, idolis et daemoniis non servienilo: de hac via peribis, si tibi ista præsumpseris, si tibi ista a te ipso esse putaveris.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
