Latin
13.5.34 to 13.5.63
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 13.5.34-63
Unproofread scanNot analysed yet
Infideles enim non intrant in viam justam, superbi pereunt devia justa. Quid enim ait? Erudimini, omnes qui judicatis terram. Et ne forte vires et potentiam, qua judicatis terram, vobis tribuatis, et a vobis ipsis eam vobis esse credatis; nolite sic: Servile Domino in timore; exsultate, non vobisin praesumptione, sed ei in tremore. Ne quando irascatur Dominus, et. pereatis de via justa, cum exarserit cito ira ejus. Quid ergo faciendum est, ne pereamus de via justa? Beati omned qui confidunt in cum (Psal. xi, 10-13). Si bcati qui confidunt in eum; miseri qui confidunt in se. Maledictus enim omnis homo qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Ergo nec in te, quia et tu homo es. Si enim spem tuam posucris in alio hemine, inordinate humilis cris: si autem spem tuam posueris in te, periculose superbis (b). Quidautem interest? Utrumque perniciosum: nihil horum eligendum. Inordinate humilis non levatnr: periculose superbus præcipitatur. CAPUT III. —3. Voluntas bona a Deo data, a Deo excitata. Deniquc ut noverit Sanctilas vestra, prol'ter istum sensum redarguendum ct consumendum, quod in se quisque confidit, dicta esse ista verba, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore; Apostolum audite hæc ipsa verbi dicentem, et sententiam cur dicta sint, explanantem. Ecce Apostoli verba sunt: Cum timore et tremore vestram ipsorum selutem operamini. Quare ergo cum timore ct tremore meam salutem opcror, cuin sit in potestate mea operari salutem meam Ą Vis audire quare cum timore et tremore? Deus eat enim qui operatur in vobis. Ideo cum timore et tremore: quia quod impetrat humilis, amittit superbus. Si ergo Deus est qui operatur in nobis, quare dictum est, Vestram ipsorum salutem operamini? Quia sic in nobis operatur, ut et nos operemur: Adjutor meus tato (Psal.