# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 13.5.64-97

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 13.5.64 to 13.5.97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13.5.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13.5.64

XXVI, 9 ). Dcsignat ct se operatorem I, qui invocat adjutorem. Sed voluntas, inquit, bona, mea est. Fateor, tua.Sed et ipsa a quo data, a quo excitata? Noli me ipsum audire: Apostolum interroga. Deus eat enim, inquit, qui operatur in vobis et velle et operari pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13). Quid est ergo quod tibi arrogabas? Quid est quod superbus ibas, et pcribas? Redi ad cor tuum, inveni te malum; ct ut sis bonus, invoca bonum. Non enim in te placet Deo, nisi quod habes ex Deo: quod autem habes ex te, displicet Deo. Si bona tua cogitas, quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis ( I Cor. iv, 7)? Solus est ille qui non novit nisi dare. Non babet datorem, qui non habet meliorem. Quo tu si inferior es, imo quia inferior cs, gratulare quod ad ejus imaginem factus es; ut in illo inveniaris, qui in te peristi. Non enim potuisti in te, nisi perdere te; nee scis invenire te, nisi ille qui fccit te, quærat te. CAPUT IV. — 4. Ad judices. De muliere adultera. Alloquamur tamen et eos qui secundum istam visibilem et popularem intelligentiam judicant terram. Judicant cnim terram reges, duces, principes, judices 2: unusquisque pro munere quod accepit in terra, judicat terram. Quid est autem quod dicitur, Judicat terram, nisi, Judicat homines qui sunt in terra? Nam si terram proprie non accipias, nisi quam calcas; agricolis ergo dictum cst, Qui judicatis terram. Porro autem si reges judicant rram, et quisquis sub regibus potestatem accepit a regibus; erudiantur et ipsi: quia terra judicat terram; et timere debet cum qui est iit cœlo terra judicans terram. Parem quippe suum judicat, homo hominem, mortalis mortalem, peccator peccatorem.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
