Latin
13.6.29 to 13.6.55
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 13.6.29-55
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil tibi de te dixit conscientia tua? Si nolis pegare, utique dixit. Nolo audire quid dixerit: tu judica qui audisti. Dixit tibi de te quid feccris, quid acceperis, quid peccaveris. Vellent scire qualein sententiam protulisti. Si bene audisti, si rectc audisti, si in audicndo te justus fuisti, si tuæ mentis tribunal ascendisti, si te jpsum ante te ipsum in equulcum cordis suspendisti, si graves tortores adhibuisti timoris; bene audisti si sic audisti; et procul dubio poenitendo peccatum punisti. Ecce et discussisti, ct audisti, et punisti; et tamen tjbi pepercisti. Sic audi et proximum tuum a, si crudiaris sicut admonuit Psalmus, Erudimini, omnes qui judicqfis terram. CAPUT VII. —8, Peccata persequatur, non peccantem. Si sic audis proximum tuum, quomodo audjs et te; peccata persequeris, non peccantem: et si forte quisquam durus est ad corrigenda peccata, aversus a timore Dei; hoc ipsum in eo persequeris, hoc ipsum corrigere conaberis, boc perdere et tollere laborabis, ut servetur homo peccato dampatQ. Duo enim nomina sunt, homo et peccator: hominem Deus fecit, peccatorem se ipse homo fecit; pereat quod fecit homo, liberetur quod fecit Dens (c). Noli ergo usque ad mortem, ne cum persequeris peccatum, perdas hominem. Noli usque ad mortem, ut sit quem poeniteat: homo non necetur, ut sit qui emendetur. Hanc iu corde retinens homo in hoinincs dilectionem, esto judex terræ, et ama terrere sed dilige. Si superbis, superbi in peccata, non in hominem. In illud sivi quod libi displicct et in te; non in cum qui factus cst sicut tu. De una officina existis, unum artificem habuistis, unus limus est vestra materies. Quid perdis non amando quem judicas? Quoniam justitiam perdis, perdis2 uon amando quem judicas. Adhibeantur poenæ, non rccuso, non interdico;