Latin
13.85 to 13.116
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 13.85-116
Unproofread scanNot analysed yet
v, 13). Quid intellecturus sum? Ocum dicentem, Cessa ab inquietudine tua, non sit tumultus quidam in corde tuo, per corruptionem volitantibus phantasmatibus et compungentibus te: non sit. Ita enim Deum intellecturus es dicentem tibi, Vacate, et videte quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11). Tu per inquietudinem vacare non vis, contentionum tuarum corruptione cxcatus, exigis videro quod non potes. Attende enim et contrariam tertiam plagam huic præcepto tertio. Sciniphes natae sunt in terra Ægypti de limo (Exod. VIII, 17): muscae quaedam sunt minutissimæ, inquietissimae, inordinate volitantes, in oculos irruentes, non permittentes bominem quiescere, dum abiguntur et irruunt, dum abactæ rursus redeunt; sicut omnino vana phantasmata cordis contentiosorum. Tcnete præceptum, cavete plagnm. CAPUT IV. -5. Quartum præceptum est, Honora patrem tuum, et matrem tuam (ld. XX, 12). Huic contraria quarta Ægyptiorum plaga ϰυνομυι̃α est (ld: VIII, 24). Quid cst ϰυνομυι̃α? Canina musca: græcum vocabulum est. Caninum est parentes non agnoscere. Nihil tam caninum, quam cum illi qui genuerunt, non agnoscuntur. Merito ergo et catuli canum caeci nascuntur. CAPUT V. —6. Quintum præceptum est, Non mæchaberis (Id. xx, 14). Quinta plaga est mors in pecora Ægyptiorum (Id. IX, 6). Comparemus: da hominem moechari meditantem, conjugio non contentum suo: appetitum quemdam carnis in se domare non vult, qui est nobis pecoribusque communis. Etenim concumbere ct generare, etiam pecorum est; ratiocinari, intelligere, humanum est. Ideo ratio quæ præsidet in mente, motus inferiores carnis, tanquam regnans et dominans frenare debet, non immoderate et illicite passim vageque laxare. Ideoque ipsis pecoribus natura datum est, instituente Creatore, ut *non moveantur ad feminas et ad concubitum, ni i certis temporibus: neque enim ratione se cohibet alio tempore pecus, sed omnino ipso motu frigescente torpescit. Homo autem ideo semper moveri potest, quia et refrenare motum potest.