# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 13

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Habitus die dominica, de eo quod acriplum. est, St- mile est regnum caelorum ho…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13

Christo medico obediendum, contempti. potentibus qui el adversantur. Si quisquam corpore ægrotaret in civitate, et esset ibi aliquis peritissimus medicus, amicis ægroti potentibus inimicus: si quisquam ergo in civitate aliquo periculoso morbo corporis ægrotaret, et esset in eadem civitate peritissimus medicus, anlicis, ut dixi, aegrotantis potentibus inimicus, qui dicerent amico suo, Noli eum adhibere, nibil novit: dicerent autem, non judicante animo, sed invidente: nonne ille pro salute sua removeret amicorum potentium fabulas, et ut paucis diebus plus viveret, cum illorum qualibet offensione, peltendo sui corporis morbo medicum ilIum, quem peritissimum fama commendaverat, adhiberet? CAPUT XI. — Ægrotat humanum genus, non morbis corporis, sed peccatis. Jacet toto orbe terra- 1 Din ab oriente usque in occidentem grandis:rgrotus. Ad sanandum grandem aegrotum descendit omnipotens medicus. Humiliavit se usque ad mortalem carnem, tanquam usque ad lectum aegrotantis. Dat salutis præcepta, contemnitur: qui audiunt, liberantur. Contemnitur, cum dicunt amici potentes, Nihil novit. Si nihil nosset, potentia ejus gentes non impleret. Si nihil nosset, non csset antequam apud nos easet. Si nihil nosset, Prophetas ante se non mitter et I. Nonne modo implentur quae ante prædicta sunt? Nonne probat medicus iste artis suæ potentiam promissa complendo? Nonne per totum mundum perniciosi evertuntur errores, et tritura mundi domantur cupiditates? Nemo dicat, Antea melior erat mundus quam modo: ex quo caepit iste medicus artem suam exercere, multa hic videmus horrenda. Noli mirari- Antequam aliquis curaretur, munda a sanguine sta tio medici videbatur: imo jam tu hoc videns exculto vanas delicias, veni ad medicum; sanitatis tempus est, non voluptatis.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
