Latin
130.3.1 to 130.3.34
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 130.3.1-34
Unproofread scanNot analysed yet
i. Miraculi significatio. Miraculum grande factum est, dilectissimi, ut de quinque panibus et duohus piscibus saturarentur quinque hominum millia, et residua fragmentorum implerent duodecim cophinos. Grande miraculum: sed non multum mirabimur factum, si attendamus facientem. ille multiplicavit in manibus frangentium quinque panes, qui in terra germinantia multiplicat semina, ut grana pauca mittantur et horrea repleantur. S quia illud omni anno facit, nemo miratur. Admirationem tollit non facti vilitas, sed assiduitas. Dominus autem quando ista faciebat, non solum per verba, sed etiam per ipsa miracula intelligentibus loquebatur. Quinque panes significabant quinque libros Legis Moysi. Lex vetus hordeum est ad evangelicum triticum. Magna in illis libris de Christo mysteria continentur. Unde ait ipse: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit(Joan. v, 46). Sed quomodo in hordeo medulla sub palea lalct; sic in velamento mysteriorum Legis latet Christus. Ut panis (b) mysteria iila exponuntur, et dilatantur; sic et panes illi crescebant, quan lo frangebantur. Et hoc quod vobis exposui, panem vobis fregi. Quinque millia hominum significant plebem sub quinque libris Legis constitutam. Duodecim cophini sunt duodccim Apostoli, qui et ipsi de fragmentis Legis impleti sunt. Duo pisces sunt, aut duo praecepta dilectionis Dei et proximi, aut duo populi ex circumcisione et præputio, aut duae illae sacræ personae regis et sacerdotis. Hæc cum exponuntur, franguntur; cum intelliguntur, manducantur. i. Christus panis factus incarnatione. Mercator Christus. Redemptor noster, quomodo. Convertamur ad eum qui ista fecit. Ipse est panis, qui de coelo descendit (Joan. VI, 41): sed panis qui reficit, et non deficit; panis qui sumi potest, consumi non potest. Ipsum panem etiam manna significabat. Unde dictum est: Panem cceli dedit illis, panem Angelorum manducavit homo (Paal. LXXVII, i i et 25).