# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 131.1

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/131.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/131.1

CAPUT PRIMUM. — i.Carporis et sanguinis Christi sacramentum. Audivimus veracem Magistrum, divinum Redemptorem, humanum Salvatorem, commendantem nobis pretium noslrutn, sanguincm sun. Locutus est enim nobis de corporc et sanguine suo: corpus I dixit escam, sanguinem potum. Sacramentum fidelium agnoscunt fideles. Audientes autem quid aliud quam audiunt? Cum ergo commendans talem escam et talem potum dicerct, Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis (et hoc diceret de vita, quis alius quam ipsa vita? Erit autem illi homini mors, non vita, qui mendacem putaverit vitam ); scandalizati sunt discipuli cjus, non quidem omnes, sed plurimi, dicentes apud se ipsos, Durus est hic sermo, quis eum potest audire? Cum autem hoc Dominus apud semetipsum cognovisset, et murmura cogitationis2 audisset, cogitantibus, nee voce souantibus respondit, ut se auditos esse cognosccrent, ct talia cogitare desincrent. Quid ergo respondit? Hoc vos scandalizat? Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi crat prius? Quid sibi vult, Hoc vos scandalizat? Putatis quia de hoc corpore meo quod videtis, partes facturus sum, ct membra mca concisurus, et vobis daturus? Quid, si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Certe qui integer ascendere potuit, consumi non potuit. Ergo ut de corpore ac sanguine suo dedit nobis salubrem refectionem, ettam magnam breviter solvit de sua integritate quæstionem. Manducent ergo qui manducant, et bibant qui bibunt; esuriant et sitiant: vitam manducent, vitambibant. lllud manducare, refici est: sed sic reficeris, ut non deficiat unde reficeris. Illud bibere quid est, nisi vivere? Manduca vitam, bibe vitam: habebis vitam, et integra est vita. Tunc autem hoc crit, id est, vita unicuique erit corpus et sanguis Christi; si quod in Sacramento visibiliter sumitur, in ipsa veritate spiritualiter manducetur, spiritualiter bibatur. Audivimus enim ipsum Dominum dicentem, Spiritus esl qui vivificat, curo autem non prodest quidquam. Verba quœ locutus sum vobis, spiritus ct vita sunt. Sed sunt, inquit, quidam, qui non credunt. Ipsi dicebant, Durus cst hic sermo, quia cum potest audire? Durus cst, sed duiis: hoc est, incredibilis, sed incredulis.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
