Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 131
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 131.10
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT X. —10. Concilia contra Pelagianos. Quod ergo dictum est de Judaeis, hoc omnino in istis videmus. Zelum Dei habent. Testimonium illis perhibeo, quia seMum Dei habent, sed non secundum scientiam. Quid est, non secundum scientiam? Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. x, it 5). Fratres mei, compatimini mecum. Ubi tales inveneritis, occultare nolite, non sit in vobis perversa misericordia: prorsus ubi tales inveneritis, occultare nolite. Redarguite contradicentes, et resistentes ad nos perducite. Jani cnirn de hac causa duo concilia (a) missa suut ad Sedem Apostolicam: inde etiam rescripta venerint. Causa finita est: utinam aliquando finiatur error! Ergo ut advertant monemus, ut instruantur docemus, ut mutentur oremus. Conversi ad Dominum, etc.