Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 131
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 131.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. -i. Fides donum Dei. Grutiœ violentia suavis. Scd ut doceret nos etiam ipsum credere doni esse, non mcriti: Sicut, inquit, dixi vobis, nemo venit ad me, nisi cui datum fuerit a Patre meo. Ubi autem huc Dominus dixerit, si supcriora Evangelii recolamus, inveniemus cnm dixisse, Nemo renit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Joan. vi, 44). Non dixit, Duxerit; sed, traxerit. Uta violentia cordi fit, non carni. Quid ergo miraris? Crede, et venis: ama, et Lraheris. Ne arbitreris istam asperam mole stamque violentiam: dulcis est, suavis est; ipsa suavitas tc trahit. Nonne ovis trahitur, cum esurienti herba monstratur? Et puto quia non corporc impellilur, sed desiderio colligatur. Sic ct tu veni ad Christum: noli longa itinera meditari; ubi credis, ibi vcnis. Ad illum enim qui ubique est, amandn vcnitur, non navigando. Sed quoniam etiam in tali itinere abundant fluctus ct tempestates diversarum tentationuui; in crucilixuin crede, ut fides tua lignuin possit ascendere. Non mergeris, sed ligno portaberis. Sic, sic in hujus sæculi fluctibus navigabat illc, qui dicebat, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. (Galat. vi, 14.)