# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 131.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/131.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/131.3

CAPUT III.—3. Nec fides nec bona vita propriis viribus arroganda. Mirum est autem quod prædicato Christo crucifixo, audiunt duo, unus contemnit, alter ascendit. Qui contemnit, imputet sibi: qui ascendit non arroget sihi. Audivit enim a veraci Magistro, Nemo venit ad men nisi datum fuerit ei a Patre meo. Gaudeat, quia datum est: gratias agat danti corde humili, non arroganti; ne quod humilis meruit, superbus amittat. Nam etiam qni jam in ipsa via justa ambulant, si sibi cam tribuerint et viribus suis, pereunt de illa. Idco humilitatcm nos ducens. sancta Scriptura per Apostolum dicit, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Et ne sibi aliquid inde darent, quia dixit, operamini: continuo subjunxit, Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. n, 12,15). Deus eat qui operatur in vobis: ideo cum timore et tremore, vallem facite, imbrem suscipite. Depressa implentur, alta siccantur. Gratia pluvia est. Quid erg > miraris, si Deus superbis rcsistit, humilibus autem dat gratiam (Jacob. iv, 6)? Ideo cum timore et tremore, id est, cum humilitate. Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, iO). Time, ut implearis: noli altum sapere, ne sicceris.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
