# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 132.1

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/132.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/132.1

CAPUT PRIMUM. — i. Ad regenerationis gratiam invitantur Catechumeni. Sicut audivimus, cum sanctum Evangelium legeretur, Dominus Jesus Christus exhortatus est promissione vitæ æternæ ad manducandum carnem suam ct bibendum sanguinem suum. Qui audistis hæc, nondum omnes intellexistis2. Qui enim baptizati et fideles estis, quid dixerit, nostis. Qui autem inter vos adhuc Catechumeni, vel Audientes vocantur, potuerunt esse cum legeretur audientes, numquid et intelligentes? Ergo sermo noster ad utrosque dirigitur. Qui jam manducant carnem Domini, et bibunt sanguinem ejus, cogitent quid manducent, et quid bibant: ne, sicut dicit Apostolus, judicium sibi manducent et bibant ( I Cor XI, 29). Qui autem nondnm manducant, et nondum bibunt, ad tales epulas invitati festinent. Por istos dies magistri pascunt, Christus quotidie pascit, mensa ipsius cst illa in mediu constituta. Quid causae est, o Audientes, ut mensam videatis, et ad epulas non accedatis? Et forte modo cum Evangeliuln legeretur, dixistis in cordibus vestris: Putamus quid est quod dicit, Caro mea vere esca est, et sanguis meus vere potus eat? Quomodo manducatur caro Domini, ct bibitur sanguis Domini? Putamus quid dicit? Quis contra te clausit, ut hoc nescias? Velatum est: scd si volueris, crit revelatum. Accede ad professionem, et solvisti quæstionem. Quod enim dixit Dominus Jesus, jam fideles novei unt. Tu autem Catechumenus diceris, dicerisAudiens, et surdus es. Aures enim corporis patentes habes, quia verba quæ dicta sunt audis: sed aures cordis adhuc clausas habes, quia quod dictum est non intelligis. Disputo, non dissero. Ecce Pascha est, da nomen ad Baptismum. Si non te excitat festivitas, ducat ipsa curiositas: ut scias quid dictum sit, Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo. Ut scias mecum quid dictum sit, pulsa, et aperietur tibi. Et ut tibi dico, Pulsa, et aperietur libi: ita et ego pulso, aperi mihi. Auribus personans, ad pectus pulso.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
