# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 132.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/132.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/132.2

CAPUT II. — i. Conjugati fideles, jam corpus Christi manducantes, de castitate servanda admonentur. Sed si Catechumeni exhortandi suut, fratres mci, ut ad tantam gratiam regenerationis accedere non morentur: quanta nobis cura esse debet in ædificandis fidelibus, ut prosit eis quod accedunt; non sibi tales epulas in judicium manducent et bibant? Ut aulon, non in judicium manducent et bibant, bene vivant. Estote exhortatores non sermonibus, sed moribus vestris: ut iili qui non sunt baptizati, sic festinent sequi vos, ut non pereant imitando vos. Qui conjugati estis, fidem tori servate uxoribus vestris. Reddite quod exigitis. Vir. a femina exigis castitatem, præbe illi exemplum, non verbum. Tu es caput, qua is vide. Hac cnilu debcs ire, qua illi non sit periculosum sequi: imo tu ipse qua vis cam scqui, illuc dcbes ainbulare. Ab imbecilliore scxu cxigis fortitudinem: carnis concupiscentiam ambo habetis; qui fortior est, prior vincat. Et tamen quod dolendum est, multi viri a fcminis vincuntur. Servant feminæ castitatem, quam viri servare nolunt: et ill eo quod non servant, se viros videri volunt; quasi propterea sit fortior sexu, ut eum facilius subjuget inimicus. Lucta est, prælium est, pugna est. Vir fortior cst femina, vir caput est feminæ (Ephes. v, 23). Femina pugnat, et vincit: tu hosti succumbis? Stat corpus, ct jacet caput? Qui autem uxores nondum habetis, et tamen ad mensam Dominicam jam acceditis, et carnem Christi manducatis, ct sanguinem bibitis, si ducturi estis uxores. servate vos uxoribus vestris. Quales eas vultis ad vos venire, tales vos debent ct ipsa: invenire. Quis juvenis cst, qui i on castam vclit ducere uxorem? Ei si accepturus est virginem, quis nun intactam desideret? Intactam quæris, intactus csto. Puram quæris, noli esse impurus. Non cnim iila potest, et tu non potes. Si fieri non posset, nee illa posset. Quia vero illa potest, doceat te quia fieri potest. Et illam, ut possit, Deus regit. Sed tu gloriosior eris, si feceris. Quare gloriosior? Illam premit parentum custodia. refrenat infirmioris SCIUS ipsa verecundia: postremo leges timet, quas tu non times. Ideo ergo gloriosior eris, si feceris: quia tu si feceris, Deum times. Habel illa multa quæ timcat præter Deum: tu solum Deum times. Sed tu qucm times, major est omnibus. Ipse timendus est in publico, ipse in secreto. Procedis, videris; intras, videris: lucerna ardet, vidct te; Incerna exstincta est, vidct tc: in cubiculum intras, videt te; in corde versaris, videt te. Ipsum time, itlum cui cura est ut vidcal tc; ct vel timendo castus esto. Aut si peccare vis, quære ubi te non videat, ct fac quod vis.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
