# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 133.5.29-57

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 133.5.29 to 133.5.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/133.5.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/133.5.29

Videte, fratres mei, distinguite nutriti in Ecclesia, eruditi in Scripturis dominicis, non rudes, non rustici, non idiotæ. Sunt enim inter vos docti et eruditi viri et quibuscumque litteris non mediocriter instructi: et qui illas litteras quæ liberales vocantur, non didicistis, plus est quod in sermone nei nutriti estis. Si laboro in explicando quod sentio, adjuvate me et attentione audiendo et prudentia cogitandi. Nec adjuvabitis, nisi adjuvemini. Unde invicem pro nobis oremus, et commune adjutorium pariter exspectemus. Fallitur, qui cum sit falsum, verum putat esse quod dicit: mentitur autem, qui falsum esse aliquid putat, et pro vero dicit, sive illud verum sit, sive falsum. Intuemini quid addiderim. Sive illud verum sit, sive falsum, tamen qui falsum putat, et verum asserit, mentitur: fallere affectat. Quid enim ei prodest, quia verum est? Interim ipse hoc falsum putat, et dicit tanquam vcrum sit. Verum est in se illud quod dicit, in se verum est: apud illum falsum est, non hoc habet conscientia ejus quod loquitur; aliud in se cogilat verum esse, aliud foras profert pro veritate. Duplex cor est, non simplex: non quod ibi habel hoc profert. Duplex cor olim reprobatum. Labia dolosa in corde et corde loculi sunt mala (Psal. XI, 5). Sulficeret ut. diceret, in corde loculi sunt mala; ubi est lubia dolosa? Quid est dolus? Cum aliud agitur, aliud obtenditur. Labia dolosa non simplex cor; et quia non simplex cor, ideo in corde et corde; ideo bis corde, quia duplex cor. Nec falli potest Christus, nec mentiri. Dominum ergo Jesum Chriatum quid existimamus, quia mentitus est? Si minus est falli, quam mentiri; quem dicere non audemus falli, dicere audenuls mentiri? Ille vero nec fallitur, nec mentitur: sed oinnino, sient scriptum est (de illo quippe intelligitur, de illo debet intelligi), Nihil falsum dicitur regi, et nihil falsum exiet de ore ejus.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
