Latin
133.5.58 to 133.5.80
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 133.5.58-80
Unproofread scanNot analysed yet
Si regem quemlibet bominem dixit, regem Christumn regi homini præponamus. Si autem, quod verius intelligitur, Christus est de quo dixit (ei quippe falsum nihil dicitur, quia non fallitur; ex ejus ore nibil falsi procedit, quia non mentitur); quæramus quomodo capitulum evangelicum intelligamus, et non voraginem mendacii quasi cœlesti auctoritate construamus. Est autem absurdius quærere exponere veritatem et locum præparare mendacio. Quid me doces, rogo te, qui capitulum boc exponis mihi? quid me vis docere? Nescio utrum audeas dicere, Falsitatem. Nam si ausus fucris hoc dicere, averto aures, et obturo spinis, ut si coarctare tentaveris, etiam punctus abscedam absque exposito Evangelio. Dic mihi quid me velis docere, et solvisti quæstionem. Dic, oro te: ecce adsum; aures patent, cor paratum est, doce. Sed quæro quid? Non eo per multa. Quid docturus es? Quamcumque doctrinam in medio versaturus, quidquid nervorum in disputatione adhibiturus, hoc solum dic, unum de duobus interrogo: Veritatem me docturus es, an falsitatem? Quid putamus cum responsurum, ne abscedat; ne hiantem et verba exprimere conantem continuo deseram? quid promissurus est, nisi veritatem? Audio, sto, exspecto, intentissime exspecto. Ecce ille qui promittebat se docturum me veritatem, de Christo insinuat falsitatem. Quomodo igitur veritatem docturus, Christum mendacem dicturus? Si Christus mentitur, sperandum est mihi quod tu mihi verum dicturus es?