# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 133.6.33-64

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 133.6.33 to 133.6.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/133.6.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/133.6.33

Elige quod vis, ego ad utrumque te audire paratus sum. Si mentitus est, non est unde probes Christum illa dixisse. Si verum dixit, de fonte falsitatis veritas non fluit. Quis est fons? Christus: rivulus sit Joannes. Venit ad me rivulus, et dicis mihi, Bibe securus: et cum de ipso fonte me terreas, cum in fonte esse falsitatem dicas, dicis mihi, Bibe securus. Quid bibo? Quid dixit Joannes? Christum esse mentitum? Unde venit Joannes? A Christo. Vora mihi dicturus est qui ab illo venit, cum mentiebatur ille a quo venit? Legi plane in Evangelio, Joannes super pectus Domini discumbebat (Joan. XIII, 23): sed pulo quia veritatem bibebal. Quid vidit super pectus Domini discumbens? Quid bibit? quid, nisi quod ructuavit? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sum, et sine ipso factum eat nihil. Qnod factum est, in eo vita est, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt: tamen lucel, et si ego forte obscuritatis aliquid habeo, nec comprehendere ad perfectum valeam, illa lucet. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erut Joannes: hic venit ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent lista, Non erat ille lumen: de quo dicit Dominus, Erat lucerna ardens et lucens (Joan. V, 35). Sed lucerna et accendi et exstingui potest. Quid ergo? unde distinguis De quo loco quæris (a)? Cui lucerna testimonium perhibebat, erat lumen verum. Ubi addidit Joanes verum, ibi tu quæris mendacium. Adhuc audi. ipsum Joannem evangelistam ructuantem quod biberat: Et vidimus, inquit, gloriam ejus. Quid vidit? quam gloriam vidit? Gloriam tanquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Id.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
