# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 134.4.101-128

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 134.4.101 to 134.4.128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/134.4.101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/134.4.101

Misil enim Deus Filium suum in similitudinem carnis poccati: in. carnem, uon tamen in carnem peccati; sed in similitudinem carnis peccati. Propter quid? Ut de peccato, quod certe nullum in se erat, damnaret peccatum in carne: ut justitia Legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum (Rom. VIII, 5, 4). CAPUT IV.- 5. Peccata, sacrificia pre peccatis. Si ergo similitudo erat carnis peccati, noncaro peccati; quomodo, Ut de pecealo damnaret peccatum in curne? Solet et similitudo capere nomen ejus rei cujus est similitudo. Homo dicitur verus: sed etiam si pictum in pariete ostendas, et quæras quid sit, respondetur, Homo. Peccatum ergo appellata est ciro habens similitudinem carnis peccati, ut esset sacrificium pro peccato. Dicit idem apostolus alio loco: Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 21). Eum qui non noverat peccatum: quem qui non noverat peccatum, nisi eum, qni dixit, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet? Eum qui non noverat peccatum, peccatum pro nobit fecit; eum ipsum Christum nescientem peccatum, fecit pro nobit Deus peccatum. Quid est hoc, fratres? Si diceretur, Fecit in illum peccatum, aut, Fecit illum habere peccatum; intolerabile videretur: quomodo toleramus quod di- Clumest, Fecit eum peccatum, ut ipse Christus sit peccatum? Qui noveram Scripturas Veteris Testamenti, recognoscunt quod dico. Non enim semel dictum est, sed aliquoties, creberrime peccata dicta sunt sacrificia pro peccatis. Offerebatur, verbi gratia, pro peccato hircus, aries, quodlibet: ipsa victima quæ offerebatur pro peccato, peccatum nominabatur. Peccatum ergo dicebatur sacrificium pro peccato (a): ita ut alicubi dicat Lex, sacerdotes ponere debere manus suas super peccatum ( Levit. IV, 29, sec. LXX). Ergo, Eum qui non noverat peccatum, fecit pro nobit peccatum: id est, sacrificium pro peccato factus est.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
