# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 134.4.129-161

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 134.4.129 to 134.4.161. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/134.4.129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/134.4.129

Peccatum oblatum est 1, et deletum est peccatum. Fusus est sanguis Redemptoris, et deleta est cautio debitoris. Ipse est sanguis qui pro multis effusus est in remissionem peccatorum. CAPUT V. — 6. Conclusio. Quid est ergo quod insipienter exsultasti, meus captivator, quia caruem mortalem habuit meus Liberator? Si habuit peccatum, vide i si aliquid tuum in eo invenisti, tene. Verbum caro factum est (Joan. I, 14), Verbum creator est, caro creatura est. Quid ibi tuum, inimice? Et Verbum Deus est, et anima hominis creatura est, et caro hominis creatura est, et caro mortalis Dci creatura est. Peccatum quære. Sed quid quæras? Veritas loquitur: Veniet princeps mundi hujus, et in me nihil inveniet. Non ergo non invenit carnem, sed nihil suum, id est, nullum peccatum. Decepisti innocentes, fecisti nocentes. Occidisti innocentem; peremisti quem non debebas, redde quod tenebas. Quid ergo ad horam exsultasti, quia invenisti in Christo carnem mortalem? Muscipula tua erat: unde lætatus es, inde captus es. Ubi te exsultasti, aliquid invenisse, inde nunc doles quod possederas perdidisse. Ergo, fratres, qui credimus in Christum, maneamus in verbo ejus. Si enim manserimus in verbo ejus, vere discipuli ejus sumus. Non enim soli illi duodecim, sed omnes qui manemus in verbo ejus, vere discipuli ejus sumus. Et cognoscemus veritatem, et veritas liberabit nos: id est, Christus Filius Dei, qui dixit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Liberos nos faciet; hoc est, liberabit nos, non a barbaris, sed a diabolo; non a corporis captivitate, sed ab animæ iniquitate. Solus est qui sic liberat. Nemo se liberum dicat, ne servus remaneat. Non remanebit in servitute aninia nostra, quia quotidie dimittuntur debita nostra.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
