# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 134.4.66-100

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 134.4.66 to 134.4.100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/134.4.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/134.4.66

Plaue reddidit libertatem, si abstulit iniquitatem. Sed quis abstulit iniquitatem? homo homini? Ille qui serviebat apud barbaros, a redemptore suo redemptus est: et multum interest inter redemptorem et redemptum; tamen sub domina iniquitate forte conservi sunt. Interrogo redemptum: Habes peccatum? Habeo, inquit, Interrogo redemptorem: Habes peccatum? Habeo, inquit. Ergo nec tu te jactes redemptum, nec tu te extollas redemptorem: sed fugite ambo ad verum liberatorem. Parum est quia qui sub peccato sunt, servi dicti suut; et mortui dicuntur. Quod timet homo ne faciat illi captivitas, jain illi fecit iniquitas. Quid enim, quia videntur vivere, numquid ideo erravit ille qui dixit, Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22)? Ergo mortui omnes sub peccato, servi mortui, serviendo mortui, moriendo servi. A peccati servitute et morte non liberat nisi Christus. Similitudo carnis peccati in Christo. Quis ergo liberat a morte et a servitute, nisi in mortuis liber? Quis est in mortuis liber, nisi inter prceatores sine peccato? Ecce venit princeps mundi, ipse dicit Redemptor noster, Liberator noster: Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet (Joan. xiv, 30). Tenet quos decepit, quos seduxit, quibus peccatum mortemque persuasit; in me nihil inveniet. Veni, Domine; veni, Redemptor, veni: agnoscat te captivus, fugiat te captivator; tu esto mihi liberator. Ille me perditum invenit, in quo diabolus nihil quod caro agit invenit. Invenit in illo carnem princeps hujus sæculi. invenit: et qualem carnem? Mortalem, quam possit tenere, quam possit crucifigere, qnam possit occidere. Erras, deceptor, non fallitur Redemptor: erras. Vides in Donaino carnem mortalem, non est caro peccati: similitudo est carnis peccati. Misit enim Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Vera caro, mortalis caro: sed non peccati caro. Misit enim Deus Filium suum in similitudinem carnis peCcati, ut de peccato damnaret peccatum in carne.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
