Latin
135.2.111 to 135.2.154
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 135.2.111-154
Unproofread scanNot analysed yet
Quid vis? Ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII, 24). Evasimus, illic erimus ubi est ille: illic erimus, evasimus. Quis delet Omnipotentis Volo 1? Audis voluntatem potestatis, audi et potestatem voluntatis. Sicut Pater, inquit, suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius quos vult, vivificat (Jd. v, 21 ). Quos vult. Ne dicas, Illos vivifieat Filius, quos jubet Pater ut vivificet. Quos vult vivificat. Ergo quos vult Pater, et quos vult ipse; quia ubi est una potestas, una voluntas est. Habeamus ergo in corde non cæco, Patris et Filii unam eamdemque naturam: quia verus est Pater, verus est Filius. Quod est, hoc genuit; quia genitus non degeneravit. CAPUT V. —6. Peccatorum etiam orationes exaudiri. Nescio quid potest movere in verbis illius qui cæcus erat, ct forte multos nou bene intelligentes facit desperare. Ait cnim inter cætera sua verba, idem cui oculi aperti sunt: Scimus qnia peccatores Deus non exaudit. Quid facimus, si peccatores Deus non exaudit? Audemus rogare Deum, si peccatores non exaudit? Date mihi qui rogel, ecce est qui exaudiat. Date qui roget, discutite genus humanum ab imperfectis ad perfectos. Ascende a verno ad æstatem: hoc enim cantavimus, Æstatem et vernum tu fecisti (Psal. LXXIII, 17). Id est, jam spiriluales et adhuc carnales tu fecisti; quia et ipse Filius dicit, Imperfectum meum viderunt oculi lui. Imperfectum quod est in corpore meo, viderunt oculi tui. Et quid deinde? Habent spem qui imperfecti sunt? Habent plane. Audi quod sequitur: Et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16). Sed forte, fratres, spirituales rogant et exaudiuntur, quia non sunt peccatores. Quid faciunt carnales? quid faciunt? Peribunt? Deum non rogabunt? Absit. Da mihi illum Publicanum. Veni, Publicane, sta in medio, ostende tuam spem, ne infirmi perdant spem.