# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 136.6

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/136.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/136.6

Elisœus baculum præmittens, tum ipse veniens ad suscitandum mortuum, quid adumbret. Accipiat ergo Clezi servus Elisxi baculum, tanquam Legem acceperit servus Dei Moyses. Accipiat baculum, accipiat, currat, pracedat, præveniat, baculum super faciem pueri mortui ponat. Et factum cst: accepit, cucurrit, baculum super faciem pueri mortui posuit. Sed utqnid? cui baculum? Si data esset Lex quæ posset vivificare, puer resuscitatus esset baculo: sed quia conclusit Scriptura omnia sub peccato, adhuc jacet mortuus. Sed quare conclusit omnia sub peccalo? Ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Veniat ergo Elisæus, qui misit baculum per servum ad convincendum mortuum: veniat ipse, ipse veniat, ipse hospitium mulicris introeat, ascendat ad puerum, inveniat mortuum, conformet se membris mortui, non mortuus, sed vivus. Hoc cnim fecit i faciem super faciem, ocules super oculos, manus supcr manus, vestigia super pedes posuit, coarctavit se, contraxit se, cum magnus esset parvum se fecit (IV Rcg. IV). Contraxit se; ut ita dicam, minoravit se. Quia cum in forma Dei esset, exinanivit se, formam servi accipiens (Philipp. II, G). Quid est, conformavit se vivus mortuo? Quid sit. quæritis? Apostolum audite: Misit Deus Filium suum. Quid est, conformavit se mortuo? Hoc dicat, scquatur, et ipse dicat: In similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3). Hoc est conformare se mortuo vivum: vcnire ad nos in similitudinem carnis peccati, non in carnc peccati. Mortuus jacebat in carne peccati, conformavit se illi similitudo carnis peccati. Mortuus est enim qui quare moreretur non habebat. Mortuus est in mortuis solus liber; quoniam universa caro hominum erat utique caro peccati. Quomodo revivisceret, nisi ille qui non habebat peccatum conformans se mortuo, veniret in similitudinem carnis peccati? 0 Domine Jesu, passe pro nobis, non pro le, non habens culpam, et sustinens poenam 1, ut et culpam solvas et pœnam.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
