Latin
137.11.1 to 137.11.39
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 137.11.1-39
Unproofread scanNot analysed yet
Mercenarii quomodo utiles. Pastores pauci, mercenarii multi. Illi autem non caste annuntiabant, de quibus gemit Apostolus. Sed quid dicit? Quid enim? dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur (Philipp. I. 18). Permisit ergo esse mercenarios. Pastor veritate Christum annuntiat, mercenarius occasione Christum annuntiat, aliud quærens. Tamen et ille Christum annuntiat, et ille Christum. Audi vocem pastoris Pauli: Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur. Ipse pastor voluit habere mercenarium. Faciunt cnim ubi possunt, utiles sunt quantum possunt. Quando autem ad alios usus quærebat Apostolus, cujus vias imitarentur infirmi: Misi vobis, inquit, Timotheum, qui vos commonefaciat vias meas (I Cor. iv, 17). Et quid ait? Misi pastorem qui vos commoneret vias meas: id est, qui quomodo ego ambulo, et ipse ambulat. Et mittens pastorem, quid ait? Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Nonne cum illo crant multi? Sed quid sequitur? Omnes enim sua quærunt, non quæ sunt Jesu Christi (Philipp. II, 20, 21): id est, Ego vobis pastorem mittere volui; nam multi mercenarii sunt: sed non oportucrat ut mercenarius miuerclur. Ad alias res ct negotia peragenda mittitur mercenarius: ad illas autem quas tunc volebat Patulus, pastor crat necessarius. Et vix invenit unum pastorem inter multos mercenarios: quia pauci pastores, multi meroenarii. Sed quid dicitur de mercenariis? Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 2). De pastore autem quid ait Apostolus? Quisquis autem mundaverit se ab hujusmodi, crit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum paratam semper (II Tim. II, 21). Non ad quasdam res paratum, ct ad quasdam non paratum; scI ad omne lonum opus paratum. Hæc de pastoribus dixi. CAPUT X. —12. Mercenarius fugiens, Donatistœ, lupi et latrones. De mercenariis autem jam dicemus.