Latin
137.11.72 to 137.11.97
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 137.11.72-97
Unproofread scanNot analysed yet
cum etiam consilium cum illo habet. CAPUT XI. —13. Usa de spinis quomodo legatur. Fratres mei, numquid non ascendit aliquando aut presbyter aut episcopus, et non dicit aliud de superiore loco, nisi ne rapiantur res alienæ, ne fraudes fiant, ne scelera admittantur? Non possunt dicere aliud, qui cathedram Moysi sedent, et ipsa de illis ioquitur, non ipsi. Quid est ergo, Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? et, Omnis arbor ex fructu cognoscitur (Ibid. 16)? Pbaris:eus potest hona loqui? Pharisæus spina est: quomodo de spina lego uvam? Quia tu, Domine, dixisti, Quæ dicunt, facite; quœ autem faciunt, facere nolite. De spinis me jubes uvam decerpere, cum dixeris, Nuniquid colligunt de spinis uvam? Respondet tibi Dommus: Non jussi te de spinis uvam legere; sed vide, attende bene, ne forte, et fieri solet, vitis cum circumerrat per terram, involuta sit in spinis. Nam aliquando mvenimus illud, fratres mei, vitem positam super cavicem, quia ibi habet sepem spinosam, extendit palmites suos, et inserit in sepem spinosam, et pendet inter spinas botrus; et qui videt botrum carpit, non tamen de spinis. sed de vite, quæ circumplexa est spinis. Sic ergo illi spinosi sunt: sed sedendo in cathedra Moysi, involvit eos vitis, et pendent ad eos botri, id est, verba bona, præcepta bona. Tu lege uvam, non te pungit spina, quando legis, Quæ dicunt, facite; sed quæ faciunt, facere nolite. Pungit autem te spina, si quod faciunt facis. Ut ergo legas uvam, et non inhæreas spinis, Quce dicunt, facite; sed quæ faciunt, facere nolite. Facta ipsorum spinæ sunt, verba ipsorum uva est, sed de v ite, id est, de cathedra Moysi.