# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 137.14.1-28

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 137.14.1 to 137.14.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/137.14.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/137.14.1

Mercenarii fugientes, duminiquis favent. Augustinus non mercenarius. Fugiunt ergo isti, quando vident lupum, quando vident latronem. Hoc autem dicere cœperam, quia de loco superiore non possunt dicere isti, nisi, Dene facite, nolite perjurare, nolite fraudare, nolite aliquem circumvenire. Aliquando autem sic vivunt, ut de tollenda aliena villa, cum episcopo consilium habeatur, et petatur ab ipso tale consilium. Aliquando nobis contigit, experti dicimus: nam non crederemus. Multi a nobis consilia mala petunt, consilia mentiendi, circumveniendi; putantes quia placent nobis. Sed in nomine Chrisli, si Domino placet qnod dicimus, nullus talis nos tentavit, et invenit quod volcbat in nohis 1. Quia si vult ipse qui nos vocavit, pastores sumus, non mercenarii. Sed quid ait Apostolus? Mihi minimum est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque ego meipsum judico. Nihil enim mihi conscius sum; sed non in hoc justificatus sum. Qui autem judicat me, Dominus est (I Cor. iv, 3, 4). Non ideo bona est conscienLia mea, quia vos illam laudatis. Quid enim laudatis, quod non videtis? ille laudet, qui vidct: ille etiam corrigat, si quid ibi videt quod ejus oculos offendit. Quia et nos non dicimus perfecte nos sanos: sed tundimus pectus nostrum, ct dicimus Deo, Propitius esto, ne peccem. Tamen puto, coram illo enim loquor, nibil aliud a vobis quærens nisi salutem vestram; et gemimus plerumque in peccatis fratrum nostrorum, et vim patimur 2, ct torquemur animo, ct aliquando corripimus illos: imo nunquam non corripimus. Testes sunt omnes qui recordantur quod dico, quoties sunt a nobis correpti fratres peccantes, et vehementer correpti. CAPUT XII. — IS. De ovibus quæ ratio reddenda a pastore. Modo consilium nostrum tracto cum Sanctitate vestra. In nomine Christi plebs Dci cstis, plebs catholica estis, membra Christi estis: Non estis divisi ab unitate.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
