Latin
137.14.29 to 137.14.51
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 137.14.29-51
Unproofread scanNot analysed yet
Communicatis membris Apostolorum, communicatis memoriis sanctorum martyrum, diffusorum per orbem terrarum, et pertinetis ad curam nostram, ut rationem de vobis bonam reddamus. Tota autem ratio nostra quæ est, scitis. Domine, scis quia dixi, scis quia non tacui, scis quo animo dixi, scis quia flevi tibi, cum dicerein, ct non audirer. Ipsa puto qnod integra ratio nostra est. Securos enim nos fecit Spiritus sanctus per Ezechielem prophetam. Nostis ipsam lectionem de speculatore: Fili, ait, hominis, speculatorem posui te domui Isræl: si me dicente ad impium. Impie, morte morieris, non dixeris: hoc est, ergo enim tibi dico, ut dicas; si nnn annuntiaveris: veneritque gladius, et tulerit cum, id cst. quod minatus sum peccatori; ille quidem impius in impietate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram. Quare? Quia non dixit. Si autem speculator viderit gladium venientem, et cecinerit tuba, ut fugiat; et noM se observaverit; id est, non sc correxerit, ut non cum inveniat in supplicio, quod minatur Dens; veneritque gladius, et tulerit aliquem; ille quidem implus in iniquitate sua mortuus est: tu autem, inquit, animam tuam liberasti (Ezech. xxxiii, 7-9). Et in illo loco Evangelii quid aliud dicit servo? cnm diceret, Domine, sciebam te molestum sive durum hominem, qnia metis ubi non seminasti, et colligis ubi non sparsisti; et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est. Et ille: Serve, inquit, nequam et piger, magis quia me sciebas molestum et durum esse, metere ubi non seminavi, et colligere ubi non sparsi, ipsa Avaritia mea debuit te docere quia lucrum quæro de pecunia mea. Oportuit te ergo ut dares pecuniam meam nummulariis et ego veniens cum usuris exegissem quod meum cst (Luc.