# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 137.9.155-176

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 137.9.155 to 137.9.176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/137.9.155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/137.9.155

Nam audivi quosdam pervertere velle istam sententiam. Numquid non, si illis liceret, non delerent illam de Evangelio? Quia vero delere illam non possunt, pervertere illam quærunt. Sed adest Domini gratia et misericordia, nec sinit eos facere; quia circumsepsit veritate sua omnes sententias suas, et libravit; ut quisquis indc aliquid præcidere voluerit, aut induccre male legendo vel interpretando, ille qui cor habet, quod præcisum cst de Scriptura jungat Scripturæ, et legat superiora vel inferiora, et inveniet sensum quem volebat ille male interpretari. Quid ergo putatis dicere istos de quibus dicitur, Quæ dicunt, facite? Quia revera laicis dicitur 1. Laicus enim qui vult bene vivere, cum attenderit clericum malum, quid sibi dicit? Dominus dixit, Quæ dicunt, facite; quæ faciunt, facere nolite. Ambulem viam Donnini, non sequar istius mores. Audiam ab illo, non verba ipsius, sed Dei. Sequar Deum, sequatur illec cupiditetem suam. Quia si voluero apud Deum sic me defendere, ut dicam, Domine, vidi male viventem illum clericum tuum, et ideo male vixi: nonne mihi dicturus cst, Serve nequam, non a me audieras, Quœ dicunt, facite; quæ autem faciunt, facere nolite? Malus autem laicus, infidelis, non pertinens ad gregem Christi, non pertinens ad frumentum Christi, qui tanquam palea in arca toleratur, quid sibi dicit, quando coeperit illum arguere verbum Dei? Exi: quid mihi loqueris? Ipsi episcopi, ipsi clerici non illud faciunt, et me cogis ut faciam? Quærit sibi non patronum ad causam malam, sed comitem ad poenam. Nam nunquam eum ille defensurus est in die judicii, quemcumque malum voluerit imitari. Quomodo enim diaholus omnes qaos scducit, non,seducit cum quibus reguet, sed cum quibus damnetur: sic omnes qui seqauntur malos, comites sibi ad gebennam quærunt, non patrocinia ad regnum cœlorum.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
