# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 137.9.177-208

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 137.9.177 to 137.9.208. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/137.9.177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/137.9.177

CAPUT VIII. — 8. Perversa interpretatio Evangelii. Quomodo ergo pervertunt isti hanc sententiam, quando illis dicitur male viventibus, Merito dictum est a Domino, Quœ dicunt, facite; quœ faciunt, facere nolite? Recte dictum est, inquiunt. Dictum est eniin vobis, ut quæ dicimus, faciatis; quæ autem nos facimus, vos non faciatis. Nos enim offerimus sacrificium, vobis non licet. Videte versutias hominum: quid dicam? mercenanorum. Nam si pastores essent, ista non dicerent. Ideo Dominus ut os iliis clauderet, secutus est, et dixit, Cathedram Moysi sedent: quœ dicunt, facite; quai autem faciunt, furere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Quid est ergo, fratres? Si diceret de sacrificio offerendo; diceret, Dicunt enim, et non faciunt? Faciunt enim sacrificium, Deo offerunt. Quid est quod dicunt, et non faciunt? Audi quid sequatur: Alligant enim onera gravia et importabilia, et imponunt ea super cervices hominum, quas ipsi uno digito nolunt tangere (Matth. XXIII, 2-4). Aperte exprobravit, descripsit et ostendit. Sed illi quando sic volunt pervertere sententiam, osiendunt quia nihil quærunt in Ecclesia, nisi commoda sua; nec Evangelium legerunt: si enin nossent ipsam paginam, et totum legissent, nunquam hoc dicere auderent. Malos pastores esse in Ecclesia similes Pharisœorum. Pastor quis mercenarius, quis castus. Uxor casta. Sed apertius auendite, quia habet tales Ecclesia. Ne quis dicat nohis: Prorsus de Pharisxis dixit, de Scribis dixit, de Judæis dixit: nam talcs non habet Ecclesia. Qui sunt ergo ilii, de quibus omnibus Dominus dicit: Non omnis qui mihi dicit, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum? Et addidit: Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in nomine tuo rirtutes multas fecimus, et in nomine tuo manducavimus et bibimus? Numquid in nomine Christi, Judæi faciunt ista?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
